라틴어 문장 검색

Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;
나는 그들이 나에게 지은 모든 죄에서 그들을 깨끗하게 하고, 그들이 나를 거역하여 지은 모든 죄를 용서하겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 33장8)
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: "Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino".
만나는 자들마다 그들을 잡아먹었다. 그들의 원수들은 “우리에게는 죄가 없다. 그들이 자신들의 참된 처소이시며 자기네 조상들의 희망이신 주님께, 그 주님께 죄를 지은 탓이다.” 하고 말하였다. 바빌론 (불가타 성경, 예레미야서, 50장7)
In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
네가 쏟은 피로 너는 죄를 지었고, 네가 만든 우상으로 너는 부정하게 되었다. 너는 스스로 너의 날을 앞당겼다. 너에게 정해진 햇수의 기한이 찼다. 그러므로 나는 너를 민족들의 우셋거리로, 모든 나라의 조롱거리로 만든다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장4)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaret de domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis,
주 하느님께서 이렇게 말씀하신다. “에돔은 복수심을 품고 유다 집안에게 보복하였다. 그들에게 복수하여 큰 죄를 지었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 25장12)
Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus;
저희는 당신에게서 멀어져 죄를 짓고 법을 어겼습니다. 정녕 저희는 모든 일에서 큰 죄를 지었고 당신의 계명들에 순종하지 않았습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장29)
unde principes et satrapae quaerebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regni, nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
그러자 다른 재상들과 총독들은 다니엘에게서 나라와 관련된 죄과를 찾아내려고 애썼다. 그러나 그들은 어떠한 죄과나 과실도 찾아낼 수가 없었다. 다니엘이 충실한 사람이어서 아무런 태만이나 과실이 없었기 때문이다. (불가타 성경, 다니엘서, 6장5)
sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
그대도 알다시피 그러한 자는 탈선하여 죄를 지으면서 자신을 단죄하고 있는 것입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장11)
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
저 첫째 계약에 결함이 없었다면, 다른 계약을 찾을 까닭이 없었을 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장7)
Alii simul delinquunt, censores sumus.
다른 이들이 실수하면 우리는 즉시 재판관이 된다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vitiis hominum.4)
Invitat culpam, qui peccatum praeterit.
잘못을 보고 지나가는 이는 죄를 초대하는 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 238)
Qui culpae ignoscit uni, suadet pluribus.
하나의 실수를 눈감아주는 것은 더 많은 실수를 권하는 것이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 615)
et dixerunt eis: " Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel ".
그들에게 말하였다. “여러분은 포로들을 이곳에 끌고 들어올 수 없습니다. 여러분은 주님께 죄가 되는 일을 우리에게 끌어들이려고 하는데, 그런 행위는 우리 죄악과 허물에 또 다른 죄를 보태는 것입니다. 그렇지 않아도 우리의 허물이 이미 많고 이스라엘에 대한 주님의 진노가 큽니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 28장13)
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso - Vanescit culpa culpa repensa tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 868)
Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:3)
Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/ pulerant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION